[176] EPISTOLA LXXVI.

Magnifico

RECTORI ac DOCTORIBUS

Iuridicae facultatis almae Universitatis Duacensis, Dominis suis unice colendis,

SUFFRIDUS PETRUS

LEOVARDIENSIS FRISIUS,

U.I. Professor & Collegii Iuridici Praeses,

S. P.

Amplissimi, Consultissimi, Clarissimique Viri, cum bonum Professorem eos, qui suae fidei commissi sunt, non modo fideliter instituere, sed & institutos quoque digno elogio prosequi deceat, equidem committere non potui, quin hunc FOLCARDUM ab ACHELEN vobis enixe commendarem, eo sane consilio, ut vos certiores redderem, quam egregium operas praetium in hoc alumna fovendo communi Reip. navaturi sitis. Pater illi est Vir Clarissimus, & ob summam jurisprudentiam & sequissimam Provinciae administrationem laudatissimus D. Doctor IGRAMUS ab ACHELEN Regii Senatus per Frisiam Praeses dignissimus. Avunculus magnus fuit illi, qui ut plurium, ita & vestrae quoque Academiae Maecenas incomparabilis exstitit P. M. VIGLIUS ZUICHEMUS. Adolescens ipse ea indole est, ut nihil mediocre ab eo expectandum esse videatur. Est enim ei ingenium vividum, judicium pro aetate limatum, captus facilis, memoria tenax, industria ac diligentia singularis, laborum tolerantia admirabilis. Quibus dotibus subnixus integris fere quatuor annis, quibus hic in convictu meo fuit, ita se gessit, ut neque in morum cultu, neque in literarum studio quicquam, omiserit, eorum per quae ad summum praestantiae fastigium perveniri solet. Itaque non modo privatim, sed & publice quoque inter aequales suos in exercitiis sollemnibus facile primas obtinuit & cum omnium adplausu laudem reportavit. Praecipuum illi studium Iurisprudentia fuit, cui illustrandae humaniores etiam literas adjunxit, ita ut sine remora, sine difficultate versari in palaestra sua possit. Quocirca si ex praeteritis conjecturam facere de futuris licet, equidem videre mihi videor illum diem, quo hic lumine suo, & patris & avunculi sui lumen obscuraturus est. Quod quidem ut faciat, sicut ipsi palmarium, ita & parenti ejus gratum, avunculi manibus jucundum, Frisiae nostrae optandum, vestrae Universitati honorificum fuerit. Hunc igitur in tutelam vestram, quaeso, recipite, & ob piam VIGLII recordationem ea benevolentia fovete, qua ad propositam studiorum suorum metam commode perveniat. Quod quidem si feceritis gratitudinem vestram erga VIGLII posteros oportune declarabitis & communi omnium Reip. consuletis. Parentem etiam adolescentis ad haereditariam VIGLII benevolentiam Academiae vestrae gratitudinis ergo praestandam arctissime devincietis. Me denique vobis omnibus ac singulis ad consimile obsequium in pari articulo reponendum obligabitis, ad quod ego me, sine omni tergiversatione, noctes atque dies paratissimum fore spondeo ac promitto, DEUS OPT. MAX. magnificentiam, prudentiamque vestram semper in majus ac melius augere ac diu incolumen conservare dignetur. Coloniae. Postridie Palm. An. MDLXXXIII.